Quintus Aurelius Symmachus
Quintus Aurelius Symmachus, signo Eusebius (natus circa annum 342, obiit anno 402/3), filius Lucii Aurelii Avianii Symmachi fuit senator, consul, praefectus urbi Romae annis 384 et 385 et orator. Vulgo pro opulentissimo oratore aetatis suae habitus absque nonnullis ipsi Ciceroni comparatus est.[1] Notus est imprimis commendationis indulgentiae in omnes religiones causa, quam in controversia de ara Victoriae affirmavit.
De familia
[recensere | fontem recensere]Primus ex illa gente avus Quinti Symmachi, Aurelius Valerius Tullianus Symmachus, consulatus insignia “severitatis merito” anno 330 accepit; nova familia igitur in ordine senatorio erant Symmachi. Eo magis praerogativas ordinis vindicare visi sunt. Quinti pater Lucius praefectus Urbi fuit et princeps senatus: consul designatus circa 377 mortuus est. Quintus sororem unam[2] et tres fratres habuit qui omnes ante ipsum obierunt.[3]. Circa 370 Quintus Rusticianam, filiam praefecti Orfiti, uxorem duxit. Filia eis fuit ignoto nomine[4] quae Nicomacho Flaviano iuniori nupsit, ita adfinitatem inter duos e maximis scriptoribus illius aetatis firmans, et aliquanto postea filius Quintus Fabius Memmius Symmachus operum patris sui editor posthumus.
A maioribus multa bona immobilia hereditarie accepit: tres domus Romae, unam Capuae, quindecim villas plerumque in Italia meridionali sitas, praedia quoque in Samnio, Apulia, Sicilia, Mauretania. Inter tamen senatores modice divites numerabatur et ad munera praetoria filii sui duo milia argenti pondo erogasse dicitur.[5]
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- Annis incertis quaesturam et praeturam gessit. Circa idem tempus pontifex maior cooptatus est[6] nec aliud sacerdotium umquam suscepit, quamvis studiosus paganismi defensor[7].
- 364-5 tum cum pater praefectus urbi erat ipse corrector Lucaniae et Brittiorum fit[8]. Tum vetustissimas epistulas scribit quas quidem adhuc habeamus.
- anno 369 panegyricos Valentiniani I et Gratiani coram principibus pronuntiat[9]. In Gallia apud Valentinianum usque ad annum 370 mansit ubi Ausonium cognovit cuius amicitiam coluit[10]. Mox comes tertii ordinis renuntiatur.
- 373-4 proconsul Africae fit, officium honorificum sine vera potentia[11].
- anno 376 Gratiani nuntium de morte Maximini in senatu recitat[12]. Die 9 Ianuarii orationem Pro Trygetio in senatu habuit gratias agens quod patrem plebe seditiosa expulsum honorifice revocassent[13].
- 377-8 Aegrotavit[14]
- anno 382 legatus senatorum ad Gratianum missus aram Victoriae in curia restituendam poscere volebat sed aditu principis prohibitus est[15]
- anno 384 Valentiniano II cum matre Iustina imperante praefectus Urbi sub aestatis exordio[16] fit. Tum iterum arae Victoriae restitutionem petiit[17] sed ab Ambrosio episcopo victus est. Praeterea annonae angustiae eum ad magistratum deponendum incitaverunt (februario 385)[18]. In praefectura Augustinum magistrum rhetoricae nominavit[19].
- anno 387 partes usurpatoris Magni Maximi oratione quidem non armis[20] sequitur quo mox a Theodosio victo veniam quidem impetrat (et Theodosio in oratione hodie deperdita gratias agebat[21]) sed eius dignitas aliquantum imminuta est[22]. Revera Novatianorum intercessio episcopi ei saluti fuerat.
- iamdiu orator disertissimus velut praeco senatorum erat et anno incerto princeps senatus publice nominatur[23]
- anno 390 cum Theodosio in gratiam redit et ad consulatum ordinarium anni proximi designatur[24]
- anno 391 gratiarum actionem in aula Mediolani habet sed quia aram Victoriae memoravit a Theodosio ex urbe expellitur.
- annis 392-4 ab Eugenii Arbogastisque usurpatione ipse abstinet sed filius quaestor, gener praefectus Urbi sunt et amicus Virius Nicomachus Flavius post cladem sibi mortem voluntariam conscivit.
- Usque ad annum 398 in umbra remanet. 396/7 aegrotavit[25], anno 398 plebe irata expulsus est ac postea revocatus[26]. Ab illo anno cursui honorum Memmi filii (sc. praeturae) operam dat[27] et usque ad mortem Stilichoni tum in Occidente dominanti satis propinquus est[28].
In summa munera honorifica multa absolvit, vix tamen umquam in aula apud principes vitam egit. Plerumque Romae aut in villis tempus litteris terebat. Itaque ad res magnas decidendas momentum non habuit eo magis quod a re militari alienissimus fuit: ipse se hominem pacis et otii dicebat. Ita cursum honorum patri simillimum peregit.
De homine litterato
[recensere | fontem recensere]E litteris igitur et facultate dicendi pleramque auctoritatem suam ducebat. In litteris ut in republica aut religione morem maiorum imprimis venerabatur. Ita Vergilium, Ciceronem, Plautum, Terentium, Horatium imprimis amat quorum sententiarum saepe in Epistulis meminit[29]. Amplam bibliothecam sibi pararat: novimus enim apud Symmachum fuisse Titum Livium integrum quem emendare coeperat[30], necnon Plinium Maiorem aut Commentarios de Bello Gallico. Ita quodam modo 'litteras classicas' iam invenerat quas spreta lingua suae aetatis colebat[31] et litteras amatas ut posteris traderentur curabat. Librarii enim apud Symmachos textus duplicabant. Adulescentes suae aetatis quoque ad rhetoricam studendam hortabatur[32] et filio instituendo ipse operam dedit[33]
Nonnulli historici moderni notionem 'circuli Symmachi'[34] introduxerunt ad homines designandos qui convivarum Macrobii modo ad litteras antiquas paganas servandas nitebantur et quibus lauta manuscripta ut Vergilium Vaticanum tribuunt. Quod propositum etiam apud posteros Christianos factos illarum familiarum viguise existimant. Alii historici de tali circulo et eius actione dubitant[35].
In Saturnalibus[36] Symmachus Vergilium non tantum litterarum sed etiam theologiae et rituum magistrum esse contendebat. Non minus enim a novitatibus orientalibus in polytheismum nuper introductis abhorrebat quam a Christianismo. Vetus Romanus volebat esse.
De operibus
[recensere | fontem recensere]Tria genera operum reliquit Symmachus, epistulas, relationes, orationes:
- orationes octo ab ipso circa 376 (ut videtur) publicatae sunt quae ad patrem, Valentinianos principes et alios homines nobiles pertinent. Anno 1815 in palimpsesto ab Angelo Maio inventae sunt[37] , antea a septimo saeculo deperditae atque etiamnunc fragmentatae. Nonnullae aliae orationes quas antiquitus publicatas per epistulas scimus non exstant: inter alia panegyrici Maximi et Theodosii (bis 388 et 391) necnon oratiuncula contra Polybii filium et altera de censura non restituenda[38]
- relationes 49 statim post praefecturam circa 385 edidit[39] inter quas celeberrima tertia relatio de ara Victoriae versatur. Illae relationes illius actionem in magistratu gerendo recensent.
- epistulae plus quam nongentae in decem libros digestae magnum opus eius faciunt. Liber primus paulo post 385 in lumen prodisse vulgo creditur (epistulas ad patrem et fratrem continet necnon ad poetam Ausonium filiumque eius Hesperium et ad amicum Praetextatum, fratrem in paganismo). Cetera post mortem auctoris sed ante annum 409[40] a filio Memmio edita putantur. In septem primis libris epistulae per personas quibus missae sunt disponuntur sine ulla chronologica aut thematica ordinatione. In octavo et nono sine ordine miscentur epistulae (pars maxima decimi deperdita est), ne personae quidem quibus mittuntur semper indicantur. Unde eruditi coniecerunt auctorem editionem usque ad septimum librum praeparasse, postea filium solum relictum ut potuit reliqua edidisse[41]. Certe Nicomachi non parvam partem epistularum recipiunt: liber secundus totus Virio Nicomacho Flaviano dicatur, sextum librum ceteri inter se Nicomachi partiuntur.
Lectorem modernum in illis epistulis paupertas thematum offendit: etenim de rebus publicis aut religiosis scribendi tum libertas nulla erat et delatores speculabantur. Etiam retrorsus censura agebat: ita Memmius epistulas ad usurpatores Maximum, Eugenium, Arbogastem suppressit. Nuntii secreti et periculosi tabellariis maximae fidei mandabantur qui oraliter eos referebant, numquam scribebantur. Brevissimae igitur sunt epistulae Symmachi. Plerumque de mera salutatione et amicitiae professione agebatur aut salutis inquisitione et officiorum reciprocitate in epistularum commercio. Saepe simul propinquos et homines bene meritos magistratibus amicis commendabat[42]. Rarius de litteris aut senatu consulto et annona Urbis aliquid scribebat aut de peregrinationibus in villas suas. Semel et iterum de lite apud iudices[43]. Omnia cursim sine excursu. Itaque spem lectoris saepe decipit. Ipse tenuis materiae sibi conscius erat: Quousque enim, Nicomacho inquiebat, dandae ac reddendae salutationis verba blaterabimus, cum alia stylo materia non suppetat?.[44]
De genere dicendi et iudiciis
[recensere | fontem recensere]Stilus Symmachi non facile finitur. Duodecimo saeculo Alanus ab Insulis brevitatem eius evidentem extollens eum 'verbis parcum' sed 'mente profundum' dicebat:
Symacus in uerbis parcus sed mente profundus,
Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans
Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus,
Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.[45]
Nec dubium quin sententiae breves subiunctionem vitantes alienissimae sunt a periodico stilo quem in Ciceronis orationibus legimus sed non minus a sermone familiari quo utebatur magnus orator in epistulis abhorrent. Ipse ingenii sui maciem causabatur[46]. Coaevi tamen stilum floridum et pinguem potius laudabant verisimile quia nomina et adiectiva magna densitate spissantur et plenitudinis speciem praebent. Ita Macrobius:
Quattuor sunt, inquit Eusebius, genera dicendi: copiosum, in quo Cicero dominatur: breve, in quo Salustius regnat: siccum, quod Frontoni ascribitur: pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur.[47]
Numeris sophisticis[48] et splendido exquisitoque vocabulario nitebat Symmachi prosa quae summam artem redolebat in variationibus circa exilem materiam innumeris. Amicus Ausonius dithyrambum ei composuit:
Haud quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat. Quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Socratis conclusiones, enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? [49]
Sed et adversarii “Romani decus eloquii” attollebant ut poeta Christianus Prudentius qui eum supra Ciceronem ponebat[50] atque eo magis eum pigebat quod pereuntes deos et sordidos defendere mallet.
In electione verborum archaismos apud Plautum aut Terentium inventos saepe adfectat, ut e.g. fors fuat an in classici 'forsitan' loco. Poeticas locutiones quoque non contemnit. Modernus rursus videtur cum nomina abstracta e verbis ducta multiplicat aut etiam neologismos procudit[51].
De primis editionibus
[recensere | fontem recensere]- Editio princeps a Bartolomeo Cynischo curata anno 1503 Venetiis in lucem prodiit e manuscripto qui defloratiunculam tantummodo continebat. Rarissimus est hodie hic liber[52] .
- 1510/1 quattuor reeditiones Argentorati apud Iohannem Grunigerum[53], Ioannem Schottum[54], Iohannem Knoblouchum[55], H. Baldingum sese invicem imitantes.
- 1549 editio Basilensis Sigismundi Gelenii 49 relationes prima addidit[56]
- anno 1580 Franciscus Iuretus e novo manuscripto Divione in abbatia sancti Benigni servato primus decem libros epistolarum integros publicat[57]. Alios manuscriptos quoque recensere et comparare potuit.
- anno 1608 Gasparus Scioppius ad novam editionem Moguntiaci editam[58] ignotos adhuc manuscriptos et deflorationes adhibuit e quibus nonnulli hodie non iam supersunt[59]. Certe eius editionem optimam mansisse usque ad Ottonem Seeck iudicabat JP Callu[60].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Etiam ab adversariis ut Prudentius, Contra Symmachum: I.632-642.
- ↑ Ep. VIII.49
- ↑ Nam circa 380 de Celsino Titiano ita scripsit tertius hic mihi de optimis fratribus luctus est (ep. III.6).
- ↑ Ep. VI.12, 67, 79
- ↑ Olympiodorus, Fragmentum 44.
- ↑ Epistulae I.49, 51 ;II.53 ; IX.147-8.
- ↑ CIL VI, 1699, stela a filio erecta quae cursum honorum Symmachi nobis servavit.
- ↑ Cf Epistulae II.48.
- ↑ Orationes I-III.
- ↑ Epistulae I.14 et 32.
- ↑ CIL VIII, 24584 et 5347 inscriptiones in Africa repertae. Cf Epistulae VIII.5 et 20. X.1.2-3.
- ↑ Epistulae I.13 et X.2
- ↑ Oratio V. Cf Epistulae I.44
- ↑ Epistulae I.20 et 85. III.47.
- ↑ Relatio 3.1. Ambrosius, Epistulae 17.10
- ↑ Relatio 25.3
- ↑ Relatio tertia.
- ↑ Eventa huius praefecturae ab ipsius relationibus nota sunt. Vide etiam Epistulas II.36 et 55, III.28.
- ↑ Confessiones V.13.
- ↑ Gennadius, De Viris illustribus 49.
- ↑ Epistulae II.13, 28, 30-32.
- ↑ Libanius, Epistulae 1008
- ↑ Socrates Scholasticus V.14.6.
- ↑ Prudentius, Contra Symmachum I.622-5. Cf Epistulae II.62-4. V.15. IX.149.
- ↑ Epistulae III.38-39, V.58 etc.
- ↑ Epistulae VI.66, VIII.64-5, IX.81.
- ↑ Ep. IV.7, 8, 12, 58, 59, 60, 63 etc.
- ↑ Epistulae IV.1-14.
- ↑ Alessio Ruta, “Forme e funzioni delle citazioni virgiliane nell’epistolario di Simmaco”, Museum Helveticum, 2023: 306-317. P.Tchernajew, Terentiana II: Apulée, Ausone, et Symmaque comme imitateurs de Térence, Kazan, 1900
- ↑ Epistulae IX.13.
- ↑ De Symmachi studiis vide G. Kroll(1891).
- ↑ Libanius, Epistula 1004.
- ↑ Ep. V.5 et VI.61
- ↑ Nicolas Cavuoto-Denis, “La transmission des savoirs dans le « cercle de Symmaque ». L’activité éditoriale comme marqueur social”, Revue de philologie, de littérature et d'histoire anciennes, 2022: 77-98
- ↑ A. Cameron (2011) pp.353-398: “The Real Circle of Symmachus”.
- ↑ I.24.8.
- ↑ Q. Avrelii Svmmachi V. C. Octo Orationum Ineditarum Partes invenit notisque declaravit Angelvs Maivs ... Accedunt Additamenta Quaedam, Francofurti ad Moenum, in libraria Hermanniana, 1816
- ↑ Epistulae IV.29 et 45, V.9, VII.58. Cf Otto Seeck pp.VI-VII.
- ↑ Domenico Vera, “Sulle edizioni antiche delle Relationes di Simmaco”, Latomus, 1977: 1003-1036
- ↑ Quia epistulae ad Priscum Attalum non suppressae sunt.
- ↑ S. Roda, “Alcune ipotesi sulla prima edizione dell'epistolario di Simmaco”, La Parola des Passato, 1979: 31-54.
- ↑ Jennifer V. Ebbeler, “Religious Identity and the Politics of Patronage: Symmachus and Augustine”, Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 2007: 230-242
- ↑ Federico-Alberto Poglio, “Una lite giudiziaria tra Aurelio Simmaco e Petronio Probo : a proposito di Symm., Epp. 2, 28; 30-31 e 3, 4” in Mélanges de l'école française de Rome, 2008 (120-1): 149-161.
- ↑ Ep. II.35.
- ↑ Anticlaudianus III.236-9
- ↑ I.81. Cf ibidem I.14 ad Ausonium: Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multijugis paginis infantiae maciem publicare.
- ↑ Saturnalia V.1.7.
- ↑ Johannes Möller, De clausulis a Q. Aurelio Symmacho adhibitis, Aschendorff, 1912. Louis Havet, La prose métrique de Symmaque et les origines métriques du cursus, Lutetiae, Emile Bouillon, 1892
- ↑ Ep. V.32 ab Ausonio Symmacho missa et in epistolarium eius introducta.
- ↑ Contra Symmachum I.632-5.
- ↑ E. Schulze (1884).
- ↑ James E. Dunlap, “The Earliest Editions of the Letters of Symmachus”, Classical Philology, 1937: 329-340.
- ↑ Symmachi Cons. Ro. Epistolae Familiares...
- ↑
- ↑
- ↑ Epistolarum Symmachi libri duo D. Ambrosii epistolae in Symmachum II..., Basileae, Froben, 1549
- ↑ Q. Aurelii Symmachi, ... epistolarum ad diuersos libri decem. Ex Bibliotheca coenobij S. Benigni Diuionensis magna parte in integrum restituti. Cura & studio Francisci Iureti, cuius etiam notae adiectae sunt, Parisiis, apud Nicolaum Chesneau, 1580.
- ↑ Symmachi Epistolarum noua editio. Gasp. Scioppius recensuit, Moguntiaci, 1608
- ↑ JP Callu (2006).
- ↑ Collection des Unibersités de France t.I p.32.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- CIL VI, 1699 ; CIL 8, 24584 ; CIL 8, 5347
- Ambrosius, Epistulae XVII et XVIII
- Libanius, Epistula 1004.
- Macrobius, Saturnalia
- Prudentius, Contra Symmachum
Editiones criticae et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Otto Seeck, Q. Aurelii Symmachi quae supersunt (Monumenta Germaniae Historica), Berolini, 1893

- Collection des Universités de France: J.P. Callu, Symmaque. Correspondance. Les Belles Lettres, 1972-2002 (quattuor tomi) Recensio critica
- Symmaque. Discours. Rapports, ibidem, 2009 (tomus V operum) Recensio critica
- Giovanni Alberto Cecconi, Commento storico al libro II dell'Epistolario di Q. Aurelio Simmaco : con introduzione, testo, traduzione e indici, Pisae, 2002 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Maria Lubello, Commento storico ai libri VII e VIII dell’epistolario di Q. Aurelio Simmaco. Introduzione, testo, traduzione, commento storico, Florentiae, 2024 Dissertatio academica
- Arnaldo Marcone, Commento storico al libro IV dell'epistolario di Q. Aurelio Simmaco: introduzione, commento storico, testo, traduzione, indici, Pisae, 1987
- Commento storico al libro VI dell' epistolario di Q. Aurelio Simmaco: Introd., commento storico, teste, traduzione, indici, Pisae, 1983
- Andrea Pellizzari, Commento storico al libro III dell epistolario di Q. Aurelio Simmaco. Introduzione, commento storico, testo, traduzione, indici, Pisae, 1983. Recensio critica
- Paola Rivolta Tiberga, Commento storico al libro V dell'epistolario di Q. Aurelio Simmaco : introduzione, commento storico, testo, traduzione, indici, Pisae, 1982 Recensio critica
- Sergio Roda, Commento storico al libro IX dell' epistolario di Q. Aurelio Simmaco : introduzione, commento storico, testo, traduzione e indici, Pisae, 1981
- Domenico Vera, Commento storico alle “relationes” di Quinto Aurelio Simmaco: introduzione, commento, testo, traduzione, appendice sul libro X, 1-2, indici, Pisae, 1981
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Marco Bertolini, “Sull' attegiamento religioso di Q. A. Simmaco”, Studi Classici e Orientali, 1987: 189-208
- Philippe Bruggisser, Symmaque ou le rituel épistolaire de l'amitié littéraire. Recherches sur le premier livre de la correspondance, Fribourg, 1993 Recensio critica
- “Gloria noui saeculi: Symmaque et le siècle de Gratien (Epist. 1, 13)”, Museum Helveticum, 1987: 134-149
- “Libanios, Symmaque et son père Avianus: Culture littéraire dans les cercles païens tardifs”, Ancient Society, 1990: 17-31
- JP Callu, “En marge des vieux livres : les manuscrits perdus de Symmaque”, Revue d’histoire des textes, 1976: 197-217
- Alan Cameron, The Last Pagans of Rome, Oxford University Press, 2011 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Nicolas Cavuoto-Denis, Vsus scribendi : le projet littéraire de Symmaque dans les Lettres, les Discours et les Rapports, Turnhout, Brepols, 2023 Summarium
- Octavius Clason, De Symmachi epistularum codice Parisino, Bonnae, [1867] LATINE
- Gerd Haverling, Studies on Symmachus' Language and Style, Gothoburgi, 1988 Recensio critica
- Gaëlle Hébert de la Portbarré-Viard, “Symmaque dans le Contra Symmachum de Prudence : enjeux et significations d’une mise à mort littéraire”, Vita Latina, 2018: 148-172
- Bettina Hecht, Störungen der Rechtslage in den Relationen des Symmachus : Verwaltung und Rechtsprechung in Rom 384/385 n. Chr, Berolini, 2006 Recensio critica
- C. Hermann,“Die Ausgaben des Symmachus”, in Festschrift zu dem funfzigjährigen Jubiläum der Königstädtischen Realschule zu Berlin, 1882: 293-320
- A.H.M. Jones; J. R. Martindale; J. Morris. The Prosopography of the Later Roman Empire, Cambridge, 1971, t.I: 865-871
- Gavin Kelly, “Pliny and Symmachus”, Arethusa, 2013: 261-287
- R. Klein, Symmachus, Eine tragische Gestalt des ausgehenden Heidentums, Darmstadii, 1971 Recensio critica
- Otto Koren, Quaestiones Symmachianae, Vindobonae, 1874 LATINE
- Guilelmus Kroll, De Q. Aurelii Symmachi studiis graecis et latinis, Vratislaviae, 1891 LATINE
- Federico Lizzani, Il patrimonio di Q. Aurelius Symmachus a Roma e nel Lazio : una restituzione archeologica dall'epistolario, Romae, “L'Erma” di Bretschneider, 2024 ISBN 978-88-913-3294-3
- J. F. Matthews, “Symmachus and the Oriental Cults”, The Journal of Roman Studies, 1973: 175-195
- "Symmachus and the "Magister Militum" Theodosius", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1971: 122-128
- John Alexander McGeachy, Quintus Aurelius Symmachus and the Senatorial Aristocracy of the West, University of Chicago, 1942
- Jill Mitchell, The Religious World of Quintus Aurelius Symmachus, Trivent Publishing, 2021
- Eugenius Morin, Disquisitio chronologica de dimidia altera quarti saeculi parte juxta Symmachum, Parisiis, excudebat Panckoucke, 1847 LATINE
- F. Paschoud (curator), Colloque genevois sur Symmaque : à l'occasion du mille six centième anniversaire du conflit de l'autel de la Victoire, [1984], Les Belles lettres, 1986
- “Reflexions sur l'idéal religieux de Symmaque”, Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1965: 215-235
- S. Roda, “Simmaco nel gioco politico del suo tempo”, Studia et Documenta Historiae et Iuris, 1973: 53-114
- Michele Renee Salzman, “Symmachus and the ‘Barbarian’ Generals”, Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 2006: 352-367
- “Reflections on Symmachus' Idea of Tradition”, Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1989: 348-364
- “Symmachus’ ideal of secular friendship”, in Les frontières du profane dans l’Antiquité tardive, 2010:247-272
- Ernestus Theodorus Schulze, De Q. Aurelii Symmachi vocabulorum formationibus ad sermonem vulgarem pertinentibus, Halis Saxonum, 1884 LATINE
- Ramón Teja, La más antigua polémica sobre la tolerancia religiosa: el debate entre San Ambrosio de Milán y el senador Símaco sobre el Altar de la Victoria, Matriti, 2023 ISBN 978-84-19782-23-6
- Cristiana Sogno, Q. Aurelius Symmachus : a political biography, University of Michigan Press, 2006 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- L. M. A. Viola, Quinto Aurelio Simmaco : lo splendore della romanitas : la perfezione dell'uomo religioso romano-italiano e la costituzione della civiltà universale della pace, Forii, Victrix, 2010
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Quintum Aurelium Symmachum spectant. |
| Vide Libros decem epistolarum apud Vicifontem. |
- Tertia Relatio Symmachi
- Wolfgang Kuhoff, "SYMMACHUS EUSEBIUS, Q. AURELIUS" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 11 (Herzberg, 1996. ISBN 3-88309-064-6) , columnae 363–366 (Theodisce)
- Ambrosius, Epistulae xvii et xviii
| Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus IV et Flavius Neoterius |
Consul 391 cum Flavio Eutolmio Tatiano |
Successores: Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus II et Flavius Rufinus |
De hac pagina
Haec pagina est pagina mensis.